Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus&33
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus&33
Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos,
Transeas ad inferos,
Hos si vis videre&33
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur&33
Vivat Academia&33
Vivant professores&33
Vivat membrum quodlibet&33
Vivant membra quaelibet&33
Semper sint in flore&33
Vivant omnes virgines
Graciles, formosae&33
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae&33
Vivat et res publica
Et qui illam regunt&33
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protegunt&33
Pereat tristitia,
Pereant dolores&33
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores&33